TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In hoc cognoscent, inquit, omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem: tanquam diceret, Alia munera mea habent vobiscum etiam non mei, non solum naturam, vitam, sensum, rationem, et eam salutem quae hominibus pecoribusque communis est; verum etiam linguas, Sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum suarum pauperibus, et traditionem corporis sui ut ardeant: sed quoniam charitatem non habent, ut cymbala concrepant, nihil sunt, nihil illis prodest 9I Cor. XIII, 1-3. Non ergo in illis quamvis bonis muneribus meis, quae habere possunt etiam non discipuli mei; sed in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem. O sponsa Christi pulchra inter mulieres! o dealbata ascendens, et incumbens super fratruelem tuum! quoniam cujus lumine illustraris ut candeas, ejus adjutorio fulciris ne cadas: o quam bene cantatur tibi in illo Cantico canticorum velut epithalamio tuo, Quia charitas in deliciis tuis 10Cant. VII, 6, sec. LXX ! Ipsa non comperdit cum impiis animam tuam; ipsa discernit causam tuam, et sicut mors valida est, et in deliciis tuis est. Quam mirandi generis mors est, cui parum fuit non esse in poenis, nisi esset insuper in deliciis! Sed hic jam iste sermo claudatur: ab alio exordio tractanda sunt quae sequuntur.

Notes

  1. 9. I Cor. XIII, 1-3
  2. 10. Cant. VII, 6, sec. LXX