Intendite autem quod ipse ait, Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Novimus autem Legem ex quibus temporibus narret, id est, ab exordio mundi: In principio fecit Deus coelum et terram 8Gen. I, 1 . Inde usque ad hoc tempus quod nunc agimus, sexta aetas est, ut saepe audistis et nostis. Nam prima aetas computatur ab Adam usque ad Noe: secunda a Noe usque ad Abraham: et sicut Matthaeus Evangelista per ordinem sequitur et distinguit, tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam: quinta a transmigratione in Babyloniam usque ad Joannem Baptistam 9Matth. I, 17: sexta inde usque ad finem saeculi. Propterea et sexta die fecit Deus hominem ad imaginem suam 10Gen. I, 27: quia sexta ista aetate manifestatur per Evangelium reformatio mentis nostrae, secundum imaginem ejus qui creavit nos 11Coloss. III, 10; et convertitur aqua in vinum, ut jam manifestatum Christum in Lege et Prophetis sapiamus. Ideo erant ibi sex hydriae, quas jussit impleri aqua. Sex ergo illae hydriae, sex aetates significant, quibus non defuit prophetia. Illa ergo tempora sex, quasi articulis distributa atque distincta, quasi vasa essent inania, nisi a Christo implerentur. Quid dixi, tempora quae inaniter currerent, nisi in eis Dominus Jesus praedicaretur? Impletae sunt prophetiae, plenae sunt hydriae: sed ut aqua in vinum convertatur, in illa tota prophetia Christus intelligatur.