Intendat ergo Charitas vestra insinuatum nobis non modicum sacramentum, suggerente Domino et donante quod loquar. Quaestionem propositam cognovistis, solutionem ejus exquirite. Sed repetamus propositionem, ut solutionem desiderabilem faciamus. Movet nos cur Evangelista dixerit, Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quod propheta in patria sua honorem non habet. Hoc permoti reteximus verba superiora, ut inveniamus cur hoc Evangelista dicere voluerit; et invenimus superiora verba ejus ita narrantis, quoniam post biduum profectus est de Samaria in Galilaeam. Propter hoc ergo dixisti, o Evangelista, testimonium perhibuisse Jesum quod propheta in patria sua honorem non haberet; quia post biduum reliquit Samariam, et properavit venire in Galilaeam? Imo vero quasi videor mihi congruentius intelligere, quia si honorem in patria sua Jesus non haberet, non ad eamdem relicta Samaria festinaret. Sed ni fallor, imo quia verum est, et non fallor, melius enim quam ego, vidit Evangelista quid diceret, melius me veritatem videbat, qui eam de pectore Domini bibebat. Ipse est enim Joannes evangelista, qui inter omnes discipulos super pectus Domini discumbebat; et quem Dominus charitatem debens omnibus, tamen prae caeteris diligebat 1Joan. XIII, 25, et XXI, 20. Ergo ille falleretur, et ego recta sentirem? Imo si pie sapio, obedienter audiam quod dixit, ut merear sentire quod sensit.