Eligamus nobis, fratres, contra linguas hominum, contra infirmas suspiciones generis humani Deum judicem, Deum testem. Non enim dedignatur testis esse qui judex est, aut promovetur cum fit judex; quoniam qui testis est, ipse judex erit. Quare ipse testis? Quia non quaerit alium unde cognoscat qui sis. Quare ipse judex? Quia ipse habet potestatem mortificandi et vivificandi, damnandi et absolvendi, in gehennas praecipitandi et in coelos levandi, diabolo conjungendi et cum Augelis coronandi. Cum ergo ipse habeat hanc potestatem, judex est. Quia vero ut te cognoscat non quaerit alium testem; qui tunc judicabit te, modo videt te: non est unde illum fallas, cum coeperit judicare. Non enim adhibes tibi aliquos falsos testes, qui judicem illum possint circumvenire, quando te coeperit judicare. Deus hoc tibi dicit: Quando contemnebas, ego videbam; et quando non credebas, sententiam meam non frustrabam: differebam, non auferebum. Noluisti audire quod praecepi, senties quod praedixi. Si autem audias quae praecepi, non mala senties quae praedixi, sed bona percipies quae promisi.