Et de ipso verbo quaestio ista solvatur. Habes in Evangelio commemoratum poenale judicium: Qui non credit, jam judicatus est 10Joan. III, 18 ; et alio loco, Veniet hora quando ii qui sunt in monumentis audient vocem ejus, et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem judicii 11Joan. V, 28, 29 . Videte quemadmodum judicium pro damnatione et poena posuit. Et tamen si semper judicium pro damnatione acciperetur, numquid audiremus in Psalmo, Judica me, Deus? Ibi judicium secundum afflictionem, hic judicium secundum discretionem positum est. Quomodo secundum discretionem? Quomodo exponit ipse qui ait, Judica me, Deus. Lege enim et vide quid sequitur. Quid est, Judica me, Deus? et discerne causam meam, inquit, de gente non sancta 12Psal. XLII, 1 . Quod ergo dictum est, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; secundum hoc ait modo Dominus Christus, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet. Quomodo est qui quaerat et judicet? Est Pater qui gloriam meam a vestra gloria discernat et separet. Vos enim secundum hoc saeculum gloriamini: ego non secundum hoc saeculum glorior, qui Patri dico, Pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te, antequam mundus esset 13Joan. XVII, 5 . Quid est, ea gloria? Ab humana inflatione discreta. Secundum hoc judicat Pater. Quid est, judicat? Discernit. Quid discernit? Gloriam Filii sui a gloria hominum; quia ideo dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis 14Psal. XLIV, 8 . Non enim quia homo factus est, jam comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato: nos homines trahentes de Adam et mortem et delictum; ille de Virgine carnem mortalem, nullam iniquitatem. Denique nos nec quia volumus nati sumus, nec quamdiu volumus vivimus, nec quomodo volumus morimur: ille antequam nasceretur elegit de qua nasceretur, natus fecit ut a Magis adoraretur, crevit infans, et miraculis se Deum ostendebat, et infirmitate hominem praeferebat. Postremo elegit et genus mortis, hoc est, ut in cruce penderet, et ipsam crucem in frontibus fidelium figeret: ut dicat christianus, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi 15Galat. VI, 14 . In ipsa cruce quando voluit, corpus dimisit, et abscessit: in ipso sepulcro quamdiu voluit, jacuit; quando voluit, tanquam de lecto surrexit. Ergo, fratres, secundum ipsam formam servi, (nam illud quis digne loquitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? ) secundum ipsam, inquam, formam servi multum interest inter gloriam Christi, et gloriam hominum caeterorum. De ipsa gloria dicebat, quando quod daemonium haberet audiebat, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet.