Ubi erat? hic erat; an apud Patrem erat, et hic non erat? an quod verius est, et apud Patrem erat, et hic erat? Si ergo hic erat, quare non videbatur? Quia lux in tenebris lucet, et tenebrae cam non comprehenderunt. O homines, nolite esse tenebrae, nolite esse infideles, injusti, iniqui, rapaces, avari, amatores saeculi: hae sunt enim tenebrae. Lux non est absens, sed vos absentes estis a luce. Caecus in sole praesentem habet solem, sed absens est ipse soli. Nolite ergo esse tenebrae. Haec est enim forte gratia, de qua dicturus sum, ut jam non simus tenebrae, et dicat nobis Apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 6Ephes. V, 8 . Quia ergo non videbatur lux hominum, id est lux mentium, opus erat ut homo diceret de luce testimonium, non quidem tenebrosus, sed jam illuminatus. Nec tamen quia illuminatus, idco ipsa lux; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Nam non erat ille lux. Et quae erat lux? Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et ubi erat ista? In hoc mundo erat. Et quomodo in hoc mundo erat? numquid sicut ista lux solis, lunae, lucernarum, sic et ista lux in mundo est? Non. Quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit: hoc est, lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Mundus enim tenebrae; quia dilectores mundi, mundus. Num enim creatura non agnovit Creatorem suum? Testimonium dedit coelum de stella 7Matth. II, 2; testimonium dedit mare, portavit ambulantem Dominum 8Id. XIV, 26; testimonium dederunt venti, ad ejus jussum quieverunt 9Id. VIII, 27; testimonium dedit terra, illo crucifixo contremuit 10Id. XXVII, 51: si omnia ista testimonium dederunt, quomodo mundus eum non cognovit, nisi quia mundus dilectores mundi, corde habitantes mundum? Et malus mundus, quia mali habitatores mundi: sicut mala domus, non parietes, sed inhabitantes.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 6. Ephes. V, 8
- 7. Matth. II, 2
- 8. Id. XIV, 26
- 9. Id. VIII, 27
- 10. Id. XXVII, 51