TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et sequitur: Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Quae terrena dixit, fratres? Nisi quis natus fuerit denuo, terrenum est? Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat, terrenum est? Si enim de isto vento diceret, sicut nonnulli intellexerunt, cum quaereretur ab eis quid terrenum dixerit Dominus, dum ait, Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si coelestia dixero, credetis? Cum ergo quaereretur a quibusdam, quid terrenum dixerit Dominus, angustias passi dixerunt, Quod ait, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat, de isto vento dixit. Quid enim nominavit terrenum? Loquebatur de generatione spirituali: secutus ait, Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Deinde, fratres, quis nostrum non videat, verbi gratia, austrum euntem de meridie ad aquilonem; aut alium ventum venientem ab oriente ad occidentem? quomodo ergo nescimus unde veniat et quo eat? Quid ergo dixit terrenum, quod non credebant homines? An illud quod de templo resuscitando dixerat? Corpus enim suum de terra acceperat, et ipsam terram de terreno corpore susceptam parabat suscitare. Non ei creditum est terram suscitaturo. Si terrestria, inquit, dixi vobis et non creditis: quomodo, si coelestia dixero, credetis? Hoc est, si non creditis quia templum possum resuscitare dejectum a vobis; quomodo credetis quia per Spiritum possint homines regenerari?