Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. Quid viderit Isaias, et hoc quomodo ad Dominum Christum pertineat, in libro ejus legendum et intelligendum est. Vidit enim non sicuti est, sed modo quodam significativo, sicut Prophetae visio fuerat informanda. Nam vidit et Moyses, et tamen ei quem videbat dicebat, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te 25Exod. XXXIII, 13 ; quia non videbat sicuti est. Quando autem nobis hoc futurum sit, idem iste sanctus Joannes evangelista in Epistola sua dicit: Dilectissimi, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 26I Joan. III, 2 . Poterat dicere, quoniam videbimus eum, et non addere, sicuti est: sed quia sciebat a quibusdam patribus et prophetis visum, sed non sicuti est; ideo cum dixisset, videbimus eum, addidit, sicuti est. Nemo enim vos fallat, fratres, eorum qui dicunt invisibilem Patrem, et visibilem Filium. Hi enim hoc asserunt qui putant eum esse creaturam; nec intelligunt secundum quid dictum sit, Ego et Pater unum sumus 27Joan. X, 30 . Prorsus in forma Dei in qua aequalis est Patri, etiam Filius invisibilis est: ut autem ab hominibus videretur, formam servi accepit, et in similitudine hominum factus 28Philipp. II, 7, visibilis factus est. Ostendit ergo se etiam, antequam susciperet carnem, oculis hominum, sicut voluit in subjecta sibi creatura, non sicuti est. Mundemus corda per fidem, ut illi ineffabili, et, ut ita dicam, invisibili visioni praeparemur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 29Matth. V, 8.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 25. Exod. XXXIII, 13
- 26. I Joan. III, 2
- 27. Joan. X, 30
- 28. Philipp. II, 7
- 29. Matth. V, 8