Interim cedamus opinioni, quam certis documentis refellere non valemus, ne rursus aliud quod a nobis quaeratur exsurgat, Cur super humatum mortuum ipsa humus quodammodo vivere ac spirare videatur. Sed numquid hinc tanta ista solvitur quaestio, si magno miraculo, qualia potest facere Omnipotens, tamdiu vivum corpus in sopore sub terra est, donec veniat terminus saeculi? Quin imo fit amplior et difficilior, cur discipulo Jesus, quem diligebat prae caeteris, in tantum ut super pectus ejus discumbere mereretur, pro magno munere longum in corpore donaverit somnum: cum beatum Petrum per ingentem martyrii gloriam, ab onere ipsius corporis solverit, eique concesserit quod apostolus Paulus se concupisse dixit, et scripsit, Dissolvi et esse cum Christo 6Philipp. I, 23 . Si autem quod magis creditur, ideo sanctus Joannes ait, non dixisse Dominum, Non moritur, ne illis verbis quae dixit, hoc voluisse intelligi putaretur; corpusque ejus in sepulcro ejus exanime sicut aliorum mortuorum jacet: restat ut si vere ibi fit quod sparsit fama de terra, quae subinde ablata succrescit, aut ideo fiat ut eo modo commendetur pretiosa mors ejus, quoniam non eam commendat martyrium (non enim eum pro fide Christi persecutor occidit), aut propter aliquid aliud quod nos latet. Manet tamen quaestio cur dixerit Dominus de homine morituro, Sic eum volo manere donec veniam.