TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum autem dixisset, Nunc clarificatus est Filius hominis; adjunxit, Et Deus clarificatus est in eo. Ipsa est enim clarificatio Filii hominis, ut Deus clarificetur in eo. Si enim non ipse in seipso, sed Deus in illo clarificatur, tunc illum Deus in se clarificat. Denique tanquam ista exponens, adjungit, et dicit: Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso. Hoc est, Si Deus clarificatus est in eo, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum; et Deus clarificabit eum in semetipso, ut natura humana in qua est filius hominis, quae a Verbo aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donetur. Et continuo, inquit, clarificabit eum. Resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram hac attestatione praedicens. Ipsa est enim clarificatio, de qua Evangelista jam dixerat, quod paulo ante commemoravi, quia propterea nondum Spiritus datus erat illo novo modo in eis, quibus fuerat eo modo post resurrectionem credentibus dandus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus: id est, nondum fuerat mortalitas immortalitate vestita, et in aeternam virtutem temporalis infirmitas commutata. Potest et de ista clarificatione dictum videri, Nunc clarificatus est Filius hominis; ut quod ait nunc, non ad imminentem passionem, sed ad vicinam resurrectionem pertinere credatur, tanquam fuerit factum quod erat tam proxime jam futurum. Hodie Dilectioni vestrae ista suffecerint; cum donaverit Dominus, de consequentibus disseremus.