Per has autem humanorum cordium tenebras, res multum miranda et multum dolenda contingit, ut eum nonnunquam quem injustum putamus, et tamen justus est et justitiam in eo nescientes diligimus, devitemus, aversemur, a nostro prohibeamus accessu, communem cum illo vitam victumque habere nolimus; eumque etiam, si disciplinae imponendae necessitas cogit, sive ne aliis noceat, sive ut fiat ipse correctior, asperitate salubri persequamur; et hominem bonum tanquam malum affligamus, quem nescientes amamus. Hoc fit, si quis, verbi gratia, cum sit pudicus, a nobis creditur impudicus. Sine dubio enim si pudicum diligo, hoc est ipse quod diligo: ergo etiam ipsum diligo, et nescio. Et si impudicum odi, non ergo ipsum odi; quia non est quod odi: et tamen dilecto meo, cum quo semper in charitate pudicitiae habitat anima mea, facio ignarus injuriam, non errans in discretione virtutum atque vitiorum, sed in cordium tenebris humanorum. Proinde sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit nesciens, vel potius diligat nesciens (ipsum enim diligit cum bonum diligit, quia id quod est ille, hoc iste diligit); oderit autem nesciens non ipsum, sed quod putat esse ipsum: ita fieri potest ut etiam homo injustus hominem oderit justum, et dum aestimat se sui similem injustum diligere, nesciens diligat justum; et tamen dum eum credit injustum, diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum. Quemadmodum autem hominem, sic et Deum. Denique si interrogarentur Judaei, utrum diligerent Deum; quid se aliud quam diligere responderent, nec ex animo mentientes, sed errando potius opinantes? Quomodo enim diligerent Patrem veritatis, qui haberent odio veritatem? Nolunt enim sua facta damnari, et hoc habet veritas ut talia facta damnentur: tantum igitur oderunt veritatem, quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat veritas. Nesciunt autem illam esse veritatem, quae tales quales ipsi sunt damnat: oderunt ergo quam nesciunt; et cum illam oderunt, profecto et eum de quo nata est nisi odisse non possunt. Ac per hoc quia veritatem qua judicante damnantur, de Patre Deo natam nesciunt; utique etiam ipsum et nesciunt, et oderunt. O miseros homines, qui cum esse volunt mali, nolunt esse veritatem qua damnantur mali! Nolunt enim eam esse quod est, cum seipsos debeant nolle esse quod sunt; ut ipsa manente mutentur, ne ipsa judicante damnentur.