Recordemur unde sermo iste processit. Quando curatus est ille qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et jussit eum salvum tollere grabatum suum, et ire in domum suam. Hinc enim Judaei commoti, cum quibus loquebatur: loquebatur verbis, et tacebat intellectu; quodammodo iunuebat intelligentibus, celabat irascentibus: hinc ergo cum essent commoti Judaei, quia hoc sabbato Dominus faceret, dederunt occasionem sermoni huic. Non ergo sic audiamus haec tanquam obliti quae supra dicta sunt, sed respiciamus illum languidum triginta et octo annorum subito factum sanum, admirantibus Judaeis et irascentibus. Quaerebant tenebras magis de sabbato, quam lumen de miraculo. His ergo indignantibus loquens, ait hoc, Majora his demonstrabit ei opera. His majora: quibus? Quod vidistis hominem factum sanum, cujus languor duraverat usque ad triginta et octo annos, his majora Pater demonstraturus est Filio. Quae sunt majora? Sequitur, et dicit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Plane majora sunt ista. Valde enim plus est ut resurgat mortuus, quam ut convalescat aegrotus: majora sunt ista. Sed quando ea Pater demonstraturus est Filio? Nescit enim ea Filius? et ille qui loquebatur, non noverat mortuos suscitare? adhuc habebat discere resuscitare mortuos, per quem facta sunt omnia? qui fecit ut viveremus, qui non eramus, adhuc habebat discere ut resuscitaremur? Quid est ergo quod vult dicere?