TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. Majorem timorem se ingerere putaverunt Pilato. terrendo de Caesare, ut occideret Christum, quam superius ubi dixerunt, Nos Legem habemus, et secundum Legem debet mori quia Filium Dei se fecit. Eorum Legem quippe ille non timuit, ut occideret: sed magis Filium Dei timuit, ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere Caesarem auctorem potestatis suae, quaemadmodum Legem gentis alienae.