TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audi enim adhuc quid sequitur; quia de Filio dixerat, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Adjecit, Omnia dedit in manu ejus, ut nosses et hic qua distinctione dictum sit, Pater diligit Filium. Quare enim? Pater non diligit Joannem? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater diligit Filium: sed quomodo Pater Filium, non quomodo dominus servum; quomodo Unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu ejus. Quid est, omnia? Ut tantus sit Filius, quantus est Pater. Ad aequalitatem enim sibi genuit eum, cui rapina non esset in forma Dei esse aequalem Deo 23Philipp. II, 6. Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Ergo cum ad nos dignatus est mittere Filium, non putemus aliquid minus nobis missum quam est Pater. Pater mittens Filium, se alterum misit.

Notes

  1. 23. Philipp. II, 6