TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominus autem non plane turbatus, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto 1I Petr. III, 9. Quibus si diceret, Daemonium habetis vos; verum utique diceret. Non enim talia illi veritati dicerent, nisi eos diaboli falsitas irritaret. Quid ergo respondit? Audiamus tranquille, et tranquillum bibamus: Unum opus feci, et omnes miramini. Tanquam dicens, Quid si omnia opera mea videretis? Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia non videbant: fecit unam rem, et turbati sunt, quia salvum fecit hominem sabbato. Quasi vero si quisquam aegrotus sabbato sinceraret, alius illum sanum fecisset quam ille, qui eos scandalizavit, quia unum hominem salvum fecit sabbato. Quis enim alius alios salvos fecit quam ipsa salus; qui illam salutem quam dedit huic homini, dat et jumentis? Salus enim corporalis erat. Salus carnis et reparatur, et moritur; et cum reparatur, mors differtur, non aufertur. Tamen, fratres, etiam ipsa salus a Domino est, per quemlibet detur: quocumque curante et ministrante impertiatur, ab illo datur a quo est omnis salus, cui dicitur in Psalmo, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Quia enim Deus es, multiplicata misericordia tua pervenit etiam ad salutem carnis humanae, pervenit etiam ad salutem mutorum animalium: sed qui das salutem carnis hominibus jumentisque communem, numquid nulla salus est quam servas hominibus? Est certe alia quae non solum communis non est hominibus et jumentis, sed nec ipsis hominibus communis est bonis et malis. Denique cum ibi de ista salute dixisset, quam communiter accipiunt pecora et homines; propter illam salutem quam sperare debent homines, sed boni homines, secutus adjunxit, Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 2Psal. XXXV, 7-10 . Haec est salus quae ad bonos pertinet, quos appellavit filios hominum; cum supra dixisset, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Quid enim? illi homines non erant filii hominum, ut cum dixisset, Homines, sequeretur et diceret, Filii autem hominum; quasi aliud erant homines, et aliud filii hominum? Non tamen arbitror sine aliqua significatione distinctionis hoc dixisse Spiritum sanctum. Homines ad primum Adam, filii hominum ad Christum. Forte enim homines pertinent ad primum hominem: filii autem hominum pertinent ad Filium hominis.

Notes

  1. 1. I Petr. III, 9
  2. 2. Psal. XXXV, 7-10