In magnam spem Dominus Jesus suos erigit, qua major omnino esse non possit. Audite, et estote in spe gaudentes, propter quod vita ista non amanda, sed toleranda sit, ut esse possitis in ejus tribulatione patientes 1Rom. XII, 12. Audite, inquam, et quo spes nostra levetur attendite. Christus Jesus dicit, Filius Dei unigenitus qui Patri coaeternus et aequalis est, dicit; qui propter nos homo factus est, sed sicut omnis homo mendax 2Psal CXV, 11 non factus est, dicit; via, vita, veritas dicit 3Joan. XIV, 6; qui mundum vicit 4Id. XVI, 33, de his quibus vicit, dicit. Audite, credite, sperate, desiderate quod dicit: Pater, inquit, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Qui sunt isti quos ait a Patre datos sibi? Nonne illi de quibus alio loco dicit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum 5Id. VI, 44 ? Jam quomodo ea quae fieri dicit a Patre, faciat et ipse cum Patre, si quid in hoc Evangelio profecimus, novimus. Ipsi sunt ergo quos a Patre accepit, quos et ipse elegit de mundo, atque elegit ut jam non sint de mundo, sicut non est et ipse de mundo: ut sint tamen etiam ipsi mundus credens et cognoscens quod Christus a Deo Patre sit missus, ut mundus ex mundo liberaretur, ne mundus Deo reconciliandus cum mundo inimicissimo damnaretur. Sic enim ait in hujus orationis exordio: Dedisti ei potestatem omnis carnis, id est omnis hominis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam 6Id. XVII, 2 . Ubi ostendit potestatem se quidem omnis hominis accepisse, ut liberet quos voluerit, damnet quos voluerit, qui vivos et mortuos judicabit; sed eos sibi esse datos, quibus omnibus det vitam aeternam. Sic enim ait: Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Proinde non ei dati sunt, quibus vitam non dabit aeternam: quamvis et ipsorum potestas data sit, cui potestas data est omnis carnis, id est omnis hominis. Ita mundus reconciliatus ex inimico liberabitur mundo, cum in illum exserit potestatem suam, ut eum in mortem mittat aeternam: hunc autem facit suum, cui vitam donet aeternam. Quapropter omnibus prorsus ovibus suis bonus pastor, omnibus membris suis magnum caput promisit hoc praemium, ut ubi ipse est, et nos cum illo simus: nec poterit nisi fieri quod omnipotenti Patri se velle dixit omnipotens Filius. Ibi est enim et Spiritus sanctus pariter aeternus, pariter Deus, Spiritus unus duorum, et substantia voluntatis amborum. Nam illud quod dixisse legitur propinquante passione, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 7Matth. XXVI, 39 , quasi alia Patris, alia Filii sit voluntas aut fuerit, sonus est nostrae infirmitatis, quamvis fidelis, quam in se caput nostrum transfiguravit, quando etiam peccata nostra portavit. Unam vero esse Patris et Filii voluntatem, quorum etiam Spiritus unus est, quo adjuncto cognoscimus Trinitatem, etsi intelligere nondum permittit infirmitas, credat pietas.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. Rom. XII, 12
- 2. Psal CXV, 11
- 3. Joan. XIV, 6
- 4. Id. XVI, 33
- 5. Id. VI, 44
- 6. Id. XVII, 2
- 7. Matth. XXVI, 39