Admoneat quod sequitur: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam. Revelare se voluit quid esset: nam compendio dicere potuit, Qui credit in me, habet me. Ipse enim Christus verus Deus est et vita aeterna. Qui ergo credit in me, inquit, it in me; et qui it in me, habet me. Quid est autem habere me? Habere vitam aeternam. Vita aeterna mortem assumpsit, vita aeterna mori voluit; sed de tuo, non de suo: accepit a te, ubi moreretur pro te. Ab hominibus enim carnem assumpsit, sed non more hominum. Nam Patrem habens in coelo, matrem elegit in terra: et illic natus sine matre, et hic sine Patre. Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui in me credit, inquit, habet vitam aeternam: non quod patet, sed quod latet. Vita enim aeterna Verbum: in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum et vita erat lux hominum 18Ibid. 2, 4 . Ipse vita aeterna, dedit et carni susceptae vitam aeternam. Mori venit, sed die tertio resurrexit. Inter Verbum suscipiens, et carnem resurgentem, mors media consumpta est.