Jam dixerat, haec facit; quare addidit, similiter facit? Ne alius pravus intellectus vel error in animo nasceretur. Vides enim hominis opus; animus est in homine et corpus: animus imperat corpori, sed multum interest inter corpus et animum: corpus visibile est, animus invisibilis; inter potentiam virtutemque animi, et cujusvis licet coelestis corporis multum interest. Imperat tamen animus corpori suo, et facit corpus: et quod videtur animus facere, hoc facit et corpus. Videtur ergo corpus hoc idem facere quod animus, sed non similiter. Quomodo hoc idem facit, sed non similiter? Facit animus verbum apud se, jubet linguae, et profert verbum quod fecit animus: fecit animus, fecit et lingua; fecit dominus corporis, fecit et servus: sed ut faceret servus, a domino accepit quod faceret, et jubente domino fecit. Hoc idem ab utroque factum est: sed numquid similiter? Quomodo non similiter, ait aliquis? Ecce verbum quod fecit animus meus, manet in me: quod fecit lingua mea, percusso aere transiit, et non est. Cum dixeris verbum in animo tuo, et sonuerit per linguam tuam, redi ad animum tuum, et vide quia ibi est verbum quod fecisti. Numquid sicut mansit in animo tuo, mansit in lingua tua? Quod sonuit per linguam tuam, fecit lingua sonans, fecit animus cogitans: sed quod sonuit lingua, transiit; quod cogitavit animus, permanet. Hoc ergo fecit corpus, quod fecit animus; sed non similiter. Fecit enim animus quod teneat animus; fecit autem lingua quod sonat, et per aerem aurem verberat. Numquid sequeris syllabas, et facis ut maneant? Non ergo sic Pater et Filius; sed haec eadem facit, et similiter facit. Si fecit Deus coelum quod manet, hoc fecit Filius coelum quod manet. Si fecit Deus Pater hominem qui moritur, eumdem Filius hominem fecit qui moritur. Quaecumque fecit Pater stantia, haec fecit et Filius stantia; quia similiter fecit: et quaecumque fecit Pater temporalia, haec eadem fecit Filius temporalia; quia non solum ipsa fecit, sed et similiter fecit. Pater enim fecit per Filium, quia per Verbum fecit Pater omnia.