Nostis quia quidam homines dicunt aliquando: Nos tollimus peccata hominibus, qui sancti sumus: si enim non fuerit sanctus qui baptizat, quomodo tollit peccatum alterius, cum sit homo ipse plenus peccato? Contra istas disputationes verba nostra non dicamus, hunc legamus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Non sit praesumptio hominibus in homines: non transmigret passer in montes, in Domino confidat 12Psal. X, 2; et si levat oculos in montes, unde veniet auxilium ei, intelligat quia auxilium ejus a Domino, qui fecit coelum et terram 13Psal. CXX, 1, 2. Tantae excellentiae Joannes, dicitur ei, Tu es Christus? Dicit, Non. Tu es Elias? Dicit, Non. Tu es propheta? Dicit, Non. Quare ergo baptizas? Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi: hic est de quo dixi, Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. Post me venit, quia posterius natus est: ante me factus est, quia praelatus est mihi: prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.