TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et si quis audierit, inquit, verba mea, et non custodierit, ego non judico eum. Mementote quae vos audisse in superioribus lectionibus novi; et qui obliti forte estis, recolite; et qui non adfuistis, sed adestis, audite quomodo dicit Filius, Ego non judico eum; cum dicat alio loco, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio 12Joan. V, 22 : nisi quia intelligendum est, Modo non judico eum. Quare non judicat modo? Attende quid sequitur: Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum: id est ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiae, post erit judicii: quia, Misericordiam, inquit, et judicium cantabo tibi, Domine 13Psal. C, 1 .

Notes

  1. 12. Joan. V, 22
  2. 13. Psal. C, 1