TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum Dominus Jesus sanctam dilectionem qua se invicem diligerent, discipulis commendaret, Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Sic utique hoc dixit Magistro discipulus, et Domino servus, tanquam sequi paratus. Propterea quippe Dominus, qui ejus animum vidit quare hoc interrogaverit, sic ei respondit: Quo ego vado, non potes me modo sequi: tanquam diceret, Propter quod interrogas, non potes modo. Non ait, non potes; sed non potes modo: dilationem intulit, non spem tulit; et eamdem spem quam non tulit, sed potius dedit, sequenti voce firmavit, addendo atque dicendo, Sequeris autem postea. Quid festinas, Petre? Nondum te suo spiritu solidavit petra. Noli extolli praesumendo, non potes modo: noli dejici desperando, sequeris postea. Sed adhuc ille quid dicit? Quare te non possum sequi modo? Animam meam pro te ponam. Quid in animo ejus esset cupiditatis, videbat; quid virium, non videbat. Voluntatem suam jactabat infirmus, sed inspiciebat valetudinem medicus; iste promittebat, ille praenoscebat: qui nesciebat, audebat; qui praesciebat, docebat. Quantum sibi assumpserat Petrus intuendo quid vellet, ignorando quid posset? quantum sibi assumpserat, ut cum venisset Dominus animam suam ponere pro amicis suis, ac per hoc et pro ipso, ille hoc Domino offerre confideret: et nondum pro se posita anima Christi, animam suam polliceretur se positurum esse pro Christo? Respondit ergo Jesus, Animam tuam pro me pones? Itane facies pro me, quod nondum ego pro te? Animam tuam pro me pones? Praeire potes, qui sequi non potes? Quid tantum praesumis? quid de te sentis? quid esse te credis? Audi quid sis: Amen, amen dico tibi; non cantabit gallus, donec ter me neges. Ecce quomodo tibi cito apparebis, qui magna loqueris, et te parvulum nescis. Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam. Qui te jam putas mori posse pro me, prius vive pro te: nam timendo mortem carnis tuae, mortem dabis animae tuae. Quanta enim vita est confiteri Christum, tanta mors est negare Christum.