In isto sancti Evangelii capitulo, ubi Dominus ait discipulis suis, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, prius quaerendum illud occurrit, quomodo superius dixerit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 1Joan. XV, 15 : et hic dicat, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Verum illud quomodo dixerit, quod nondum fecerat tanquam fecerit, sicut ea quae futura sunt, Deum fecisse propheta testatur dicens, Qui fecit quae futura sunt 2Isai. XLV, 11, sec. LXX , jam cum ipsa verba tractaremus, ut potuimus, exposuimus. Nunc ergo quae ista sint quae Apostoli tunc portare non poterant, vultis forsitan scire. Sed quis nostrum audeat eorum se dicere jam capacem, quae illi capere non valebant? Ac per hoc nec a me exspectanda sunt ut dicantur, quae forte non caperem, si mihi ab alio dicerentur; nec vos ea portare possetis, etiamsi ego tantus essem, ut a me ista quae vobis altiora sunt audiretis. Et fieri quidem potest ut sint in vobis aliqui ad ea capienda jam idonei, quae alii capere nondum valent; et si non omnia de quibus magister Deus ille dicebat, Adhuc multa habeo vobis dicere, tamen eorum fortasse nonnulla: sed quaenam sint ista quae ipse non dixit, temerarium est velle praesumere ac dicere. Nam et mori pro Christo nondum erant idonei tunc Apostoli, quibus dicebat, Non potestis me sequi modo; unde primus eorum Petrus, qui hoc jam se posse praesumpserat, aliud expertus est quam putabat 3Joan. XIII, 36-38: et tamen postea et viri et mulieres, pueri et puellae, juvenes et virgines, seniores cum junioribus innumerabiles martyrio coronati sunt; et posse inventae sunt oves, quod tunc quando ista Dominus loquebatur, nondum poterant portare pastores. Numquid ergo debuit illis ovibus dici in illo tentationis articulo, quo certare usque ad mortem pro veritate oportebat, et pro Christi nomine vel doctrina sanguinem fundere; numquid, inquam, debuit eis dici, Quis vestrum audeat idoneum martyrio se putare, cui Petrus idoneus nondum fuerat; quando eum os ad os ipse Dominus instruebat? Sic itaque dixerit aliquis non debere dici populis christianis, audire cupientibus quae sint de quibus Dominus tunc dicebat, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, Si Apostoli nondum poterant, multo minus vos potestis: quia forte sic multi possunt audire, quod tunc nondum poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc nondum poterat Petrus: praesertim jam misso Spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus, de quo continuo subjunxit, atque ait, Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; sic utique demonstrans illos ideo quae habebat dicere, portare non posse, quia nondum ad eos venerat Spiritus sanctus.