Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Non hiems erat, sed tamen frigus erat: quod solet etiam aequinoctio verno aliquando contingere. « Erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis ejus, et de doctrina ejus. Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil: quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. » Non praetereunda nascitur quaestio, quomodo dixerit Dominus Jesus, Ego palam locutus sum mundo; et maxime illud quod ait, In occulto locutus sum nihil. Nonne in hoc ipso recentiore sermone, quem post coenam discipulis est locutus, ait illis: Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis 9Joan. XVI, 25 ? Si ergo ipsis conjunctioribus discipulis suis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam erat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde illis ipsis suis, sicut aliorum quoque evangelistarum testatur auctoritas, in eorum comparatione qui discipuli ejus non erant, multo utique manifestius loquebatur, quando cum solis erat, remotus a turbis: tunc enim eis et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Quid est ergo, In occulto locutus sum nihil? Sed intelligendum est ita eum dixisse, Palam locutus sum mundo; ac si dixisset, Multi me audierunt. Ipsum autem palam modo quodam erat palam, modo autem quodam non erat palam. Palam quippe erat, quia multi audiebant; et rursum non erat palam, quia non intelligebant. Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur; cum scriptum sit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum 10Deut. XIX, 15 : praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis; sicut ipse Dominus ait illis, quos adhuc paucos habebat, Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta 11Matth. X, 27 ? Ergo et hoc ipsum quod ab ipso dici videbatur occulte, quodammodo non dicebatur in occulto: quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum fuerat, taceretur; sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur. Sic ergo dici potest aliquid et palam simul et non palam, vel in occulto simul et non in occulto, quomodo dictum est, Ut videntes videant, et non videant 12Marc. IV, 12 . Quomodo enim videant, nisi quia palam, non in occulto; et quomodo idem ipsi rursus non videant, nisi quia non palam, sed in occulto? Ea tamen ipsa quae audierant et non intellexerant, talia erant, ut non possent juste ac veraciter criminari: et quotiescumque interrogando tentarunt, ut invenirent unde accusarent eum, sic eis respondit, ut omnes eorum retunderentur doli, et calumniae frustrarentur. Ideo dicebat, Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 9. Joan. XVI, 25
- 10. Deut. XIX, 15
- 11. Matth. X, 27
- 12. Marc. IV, 12