TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et vidit lapidem sublatum a monumento. Una sabbati est, quem jam diem dominicum propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat: quem Matthaeus solus in Evangelistis primam sabbati nominavit 7Matth. XXVIII, 1. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus; et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Nonnulli codices etiam graeci habent, Tulerunt Dominum meum, quod videri dictum potest propensiore charitatis vel famulatus affectu; sed hoc in pluribus codicibus quos in promptu habuimus, non invenimus.

Notes

  1. 7. Matth. XXVIII, 1