Et post hoc dicit eis: Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excitem eum. Verum dixit. Sororibus mortuus erat, Domino dormiebat. Hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: nam Dominus tanta eum facilitate excitabat de sepulcro, quanta tu non excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem: quia et alii mortui dicti sunt in Scripturis saepe dormientes, sicut Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent 12I Thess. IV, 12 . Ideo et ipse dormientes appellavit, quia resurrecturos praenuntiavit. Dormit ergo omnis mortuus, et bonus et malus. Sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exsurgunt, quid quisque videat in somnis: alii sentiunt laeta somnia, alii torquentia, ita ut evigilans dormire timeat, ne ad ipsa iterum redeat: sic unusquisque hominum cum causa sua dormit, cum causa sua surgit. Et interest quali custodia quisque recipiatur, ad judicem postea producendus. Nam et receptiones in custodia pro meritis causarum adhibentur: alios jubentur custodire lictores, humanum et mite officium atque civile; alii traduntur optionibus; alii mittuntur in carcerem: et in ipso carcere non omnes, sed pro meritis graviorum causarum in ima carceris contruduntur. Sicut ergo diversae custodiae agentium in officio; sic diversae custodiae mortuorum, et diversa merita resurgentium. Receptus est pauper, receptus est dives: sed ille in sinum Abrahae; ille ubi sitiret, et guttam non inveniret 13Luc. XVI, 22-24.