Quid est autem, quem diligebat Jesus? Quasi alios non diligeret, de quibus idem ipse Joannes superius ait, In finem dilexit eos 7Joan. XIII, 1 . Et ipse Dominus, Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 8Id. XV, 13 . Et quis enumeret omnia divinarum testimonia paginarum, quibus Dominus Jesus, non illius neque eorum quae tunc erant tantum, sed etiam post futurorum membrorum suorum, et totius Ecclesiae suae dilector ostenditur? Sed profecto latet hic aliquid, et pertinet ad sinum in quo recumbebat qui ista dicebat. Per sinum quippe quid significatur aliud quam secretum? Sed alius est opportunior locus, ubi nobis Dominus aliquid donet de hoc secreto, quantum sufficiat, dicere.