TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Expellite ergo de cordibus vestris carnales cogitationes, ut vere sitis sub gratia, ut ad Novum Testamentum pertineatis. Ideo vita aeterna promittitur in Novo Testamento. Legite Vetus Testamentum, et videte quia carnali adhuc populo ea quidem praecipiebantur quae nobis. Nam unum Deum colere, et nobis praecipitur. Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui, et nobis praecipitur: quod est secundum praeceptum. Observa diem sabbati, magis nobis praecipitur: quia spiritualiter observandum praecipitur. Judaei enim serviliter observant diem sabbati, ad luxuriam, ad ebrietatem. Quanto melius feminae eorum lanam facerent, quam illo die in maenianis saltarent? Absit, fratres, ut illos dicamus observare sabbatum. Spiritualiter observat sabbatum christianus, abstinens se ab opere servili. Quid est enim ab opere servili? A peccato. Et unde probamus? Dominum interroga: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 26Joan. VIII, 34 . Ergo et nobis praecipitur spiritualiter observatio sabbati. Jam illa omnia praecepta nobis magis praecipiuntur, et observanda sunt: Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Honora patrem et matrem, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui 27Exod. XX, 3-17 . Nonne ista omnia et nobis praecipiuntur? Sed quaere mercedem, et invenies ibi dici: Ut expellantur hostes a facie tua, et accipiatis terram quam promisit Deus patribus vestris 28Levit. XXVI, 1-13. Quia non poterant capere invisibilia, per visibilia tenebantur. Quare tenebantur? Ne penitus interirent, et ad idola laberentur. Nam fecerunt hoc, fratres mei, sicut legitur, obliti tanta miracula quae fecit Deus coram oculis eorum. Mare discissum est; via facta est in mediis fluctibus; sequentes hostes eorum eisdem aquis operti sunt, per quas illi transierunt 29Exod. XIV, 21-31: et cum Moyses homo Dei recessisset ab oculis eorum, idolum petierunt, et dixerunt: Fac nobis deos qui nos praeeant, quia ille homo dimisit nos. Tota spes eorum in homine posita erat, non in Deo. Ecce mortuus est homo: numquid mortuus est Deus qui eruerat eos de terra Aegypti? Et cum fecissent sibi imaginem vituli, adoraverunt, et dixerunt, Hi sunt dii tui, Israel, qui te liberaverunt de terra Aegypti 30Id. XXXII, 1-4 . Quam cito obliti tam manifestam gratiam! Quibus ergo modis teneretur populus talis, nisi promissis carnalibus?

Notes

  1. 26. Joan. VIII, 34
  2. 27. Exod. XX, 3-17
  3. 28. Levit. XXVI, 1-13
  4. 29. Exod. XIV, 21-31
  5. 30. Id. XXXII, 1-4