TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Puto enim quod ait, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, non ad illud tempus esse referendum quo resurrexit, eisque suam carnem cernendam tangendamque monstravit 7Joan. XX, 27: sed potius ad illud unde jam dixerat, Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi 8Id. XIV, 21 . Jam quippe resurrexerat, jam se illis in carne monstraverat, jam sedebat ad dexteram Patris, quando dicebat idem ipse apostolus Joannes, cujus est hoc Evangelium, in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus: scimus quia cum manifestatum fuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 9I Joan. III, 2 . Ista visio non vitae hujus est, sed futurae; non temporalis, sed aeterna. Haec est autem vita aeterna, dicente ipsa vita, ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum 10Joan. XVII, 3 . De hac visione et cognitione dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 11I Cor. XIII, 12 et 13 . Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo; nunc parturit gemendo, tunc paritura laetando; nunc parturit orando, tunc paritura laudando. Et ideo masculum; quoniam ad istum fructum contemplationis cuncta officia referuntur actionis. Solus est enim liber; quia propter se appetitur, et non refertur ad aliud. Huic servit actio: ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur; ipse autem non propter aliud, sed propter semetipsum tenetur et habetur. Ibi ergo finis qui sufficit nobis. Aeternus igitur erit: neque enim nobis sufficit finis, nisi cujus nullus est finis. Hoc inspiratum erat Philippo quando dixit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. In qua ostensione se promisit et Filius dicens: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est 12Joan. XIV, 8, 10 ? De hoc itaque quod sufficit nobis, rectissime audimus, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Notes

  1. 7. Joan. XX, 27
  2. 8. Id. XIV, 21
  3. 9. I Joan. III, 2
  4. 10. Joan. XVII, 3
  5. 11. I Cor. XIII, 12 et 13
  6. 12. Joan. XIV, 8, 10