Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Filius unicus dicit, Non quaero voluntatem meam; et homines volunt facere voluntatem suam! Ille tantum se humiliat qui aequalis est Patri; et tantum se extollit qui in imo jacet, et nisi ei manus porrigatur, non surgit! Faciamus ergo voluntatem Patris, voluntatem Filii, voluntatem Spiritus sancti; quia Trinitatis hujus una voluntas, una potestas, una majestas est. Ideo tamen dicit Filius, Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me; quia Christus non est de se, sed de Patre suo est. Quod autem habuit ut homo appareret, de creatura assumpsit quam ipse formavit.