Nec ob aliud existimo ipsum vocari proprie Spiritum: cum etiamsi de singulis interrogemur, non possimus nisi et Patrem et Filium spiritum dicere; quoniam spiritus est Deus 26Joan. IV, 24, id est, non corpus est Deus, sed spiritus. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Si enim non ab eo procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis suis insufflasset dicens: Accipite Spiritum sanctum 27Id. XX, 22 . Quid enim aliud significavit illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de ipso? Ad hoc pertinet etiam illud quod de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: Tetigit me aliquis; ego enim sensi de me virtutem exiisse 28Luc. VIII, 46 . Nam virtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariae, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi 29Id. I, 34, 35 : et ipse Dominus promittens eum discipulis, ait, Vos autem sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto 30Id. XXIV, 49 ; et iterum, Accipietis, inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes 31Act. I, 8 . De hac virtute credendus est dicere evangelista, Virtus de illo exibat, et sanabat omnes 32Luc. VI, 19 .