Plenitudinem dilectionis qua nos invicem diligere debemus, fratres charissimi, definivit Dominus dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quia ergo superius dixerat, Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; quibus verbis addidit quod nunc audistis, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: fit ex hoc consequens, quod idem iste evangelista Joannes in Epistola sua dicit, Ut quemadmodum Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debeamus pro fratribus animas ponere 1I Joan. III, 16 ; diligentes utique invicem sicut ipse dilexit nos, qui pro nobis animam suam posuit. Nimirum hoc est quod legitur in Proverbiis Salomonis: Si sederis coenare ad mensam potentis, considerans intellige quae apponuntur tibi; et sic mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare 2Prov. XXIII, 1 et 2 . Nam quae mensa est potentis, nisi unde sumitur corpus et sanguis ejus qui animam suam posuit pro nobis? Et quid est ad eam sedere, nisi humiliter accedere? Et quid est considerare et intelligere quae apponuntur tibi, nisi digne tantam gratiam cogitare? Et quid est sic mittere manum, ut scias quia talia te oportet praeparare, nisi quod jam dixi, quia sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere? Sicut enim ait etiam apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus 3I Petr. II, 21 . Hoc est talia praeparare. Hoc beati martyres ardenti dilectione fecerunt: quorum si non inaniter memorias celebramus, atque in convivio quo et ipsi saturati sunt, ad mensam Domini accedimus, oportet, ut quemadmodum ipsi, et nos talia praeparemus. Ideo quippe ad ipsam mensam non sic eos commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis, ut eorum vestigiis adhaereamus; quia impleverunt ipsi charitatem qua Dominus dixit non posse esse majorem. Talia enim suis fratribus exhibuerunt, qualia de Domini mensa pariter acceperunt.