TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Interrogantibus discipulis et eis magistro respondente Jesu, etiam nos tanquam cum illis discimus, quando sanctum Evangelium vel legimus vel audimus. Quia ergo dixerat Dominus, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, vos autem videbitis me; interrogavit eum de hoc ipso Judas, non ille traditor ejus qui Iscariotes cognominatus est, sed cujus Epistola inter Scripturas canonicas legitur: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? Simus cum ipsis tanquam interrogantes discipuli, communemque magistrum audiamus et nos. Judas enim sanctus, non immundus, nec insectator Domini, sed sectator, causam quaesivit quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset Jesus; quare adhuc modicum et mundus non videret eum, ipsi autem viderent eum.