TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Illud autem sciatis, quia omnia quae corporaliter visa sunt, non erant illa substantia Dei. Illa enim oculis carnis videmus: Dei substantia unde videtur? Evangelium interroga: Beati mundo corde; quia ipsi Deum videbunt 24Matth. V, 8 . Fuerunt homines qui dicerent vanitate sui cordis decepti, Pater invisibilis est, Filius autem visibilis est. Unde visibilis? Si propter carnem, quia suscepit carnem; manifestum est. Illi enim qui carnem Christi viderunt, aliqui crediderunt, aliqui crucifixerunt: et qui crediderunt, illo crucifixo nutaverunt; et nisi ipsam post resurrectionem palparent, fides ad eos non revocaretur. Si ergo propter carnem visibilis Filius; et nos concedimus, et est catholica fides: si autem ante carnem sicut ipsi dicunt, id est, antequam incarnaretur; multum delirant, et multum errant. Facta enim sunt illa visibilia corporaliter per creaturam, in quibus typus ostenderetur: non utique substantia ipsa demonstrabatur et manifestabatur. Et hoc attendat Charitas vestra lene documentum. Sapientia Dei videri oculis non potest. Fratres, si Christus Sapientia Dei, et Virtus Dei 25I Cor. I, 24; si Christus Verbum Dei; verbum hominis oculis non videtur, Verbum Dei videri sic potest?

Notes

  1. 24. Matth. V, 8
  2. 25. I Cor. I, 24