Et interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. Ierant enim emere cibos et venerant. Ille autem dixit: Ego habeo cibum manducare quem vos non scitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? Quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam? ecce discipuli nondum intelligunt escam. Audivit autem cogitationes illorum, et jam instruit ut magister; non per circuitum, sicut illam cujus adhuc virum requirebat, sed jam aperte: Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Ergo et potus ipse erat in illa muliere, ut faceret voluntatem ejus, qui miserat eum. Ideo dicebat, Sitio, da mihi bibere; scilicet ut fidem in ea operaretur, et fidem ejus biberet, et eam in corpus suum trajiceret: corpus enim ejus Ecclesia. Ipse est ergo, inquit, cibus meus ut faciam voluntatem ejus qui me misit.