TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sequitur ac dicit, Et sermonem tuum servaverunt: nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: id est, cognoverunt quia abs te sum. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit qui haberet omnia. Quia verba, inquit, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt: id est, intellexerunt atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur, quando mente percipitur. Et cognoverunt, inquit, vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Et hic subaudiendum est, vere: quod enim dixit, cognoverunt vere, exponere voluit adjungendo, et crediderunt. Hoc itaque crediderunt vere, quod cognoverunt vere: id enim est a te exivi, quod est, tu me misisti. Cum ergo dixisset, cognoverunt vere, ne quisquam putaret istam cognitionem jam per speciem factam, non per fidem; exponendo addidit, et crediderunt, ut subaudiamus vere, et intelligamus hoc dictum esse, cognoverunt vere, quod est crediderunt vere: non eo modo quem significavit paulo ante, cum dixit, Modo creditis? Venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis 9Id. XVI, 31 et 32 . Sed crediderunt vere, id est quomodo credendum est, inconcusse, firme, stabiliter, fortiter; non jam in propria redituri, et Christum relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant tales, quales eos dicit verbis praeteriti temporis, quasi jam essent, praenuntians quales futuri essent, accepto scilicet Spiritu sancto, qui eos, sicut promissum est, doceret omnia. Quem priusquam acciperent quomodo servaverunt ejus sermonem, quod de illis quasi fecerint, dixit; quando primus eorum ter eum negavit 10Matth. XXVI, 69-74, cum ex ore ejus audisset quid futurum esset homini qui eum coram hominibus negavisset 11Id. X, 33? Dedit ergo eis verba sicut dixit, quae dedit ei Pater: sed quando illa non foris in auribus, sed intus in cordibus spiritualiter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt; vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt.

Notes

  1. 9. Id. XVI, 31 et 32
  2. 10. Matth. XXVI, 69-74
  3. 11. Id. X, 33