Tamen aliquid evidentius dicat Joannes, quia Deus est Dominus noster Jesus Christus. Inveniamus hoc in praesenti lectione, quia forte et de illo cantavimus, Regnavit Deus super omnem terram: contra quod surdi sunt, qui putant eum in Africa sola regnare. Non enim non dictum est de Christo, cum dictum est, Regnavit Deus super omnem terram. Quis est enim alius rex noster, nisi Dominus noster Jesus Christus? Ipse est rex noster. Et quid audistis in ipso Psalmo, recenti versu modo cantato? Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite. Quem dixit Deum, ipsum dixit regem nostrum: Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite intelligenter. Ne in una parte velis intelligere cui psallis: Quoniam rex omnis terrae Deus 6Psal. XLVI, 3, 7, 8 . Et quomodo est omnis terrae rex, qui visus est in una parte terrarum, in Jerosolyma, in Judaea, ambulans inter homines, natus, sugens, crescens, manducans, bibens, vigilans, dormiens, fatigatus ad puteum sedens, comprehensus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, ligno suspensus, lancea percussus, mortuus, sepultus? quomodo ergo rex omnis terrae? Quod videbatur in loco, caro erat: oculis carneis caro apparebat; in carne mortali majestas immortalis occultabatur. Et quibus oculis majestas immortalis penetrata compage carnis poterit intueri? Est alius oculus, est interior oculus. Non enim nullos oculos habebat et Tobias, quando caecus oculis corporeis filio dabat praecepta vitae 7Tob. IV. Ille patri manum tenebat, ut pedibus ambularet: ille filio consilium dabat, ut viam justitiae teneret. Et hac oculos video, et hac oculos intelligo. Et meliores oculi dantis vitae consilium, quam oculi tenentis manum. Tales oculos quaerebat et Jesus, quando ait Philippo, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Tales oculos quaerebat, cum ait, Philippe, qui videt me, videt et Patrem 8Joan. XIV, 9 . Isti oculi in intelligentia sunt, isti oculi in mente sunt. Ideo cum dixisset Psalmus, Quoniam rex omnis terrae Deus; subjecit statim, Psallite intelligenter. Quod enim dico, Psallite Deo nostro, psallite; Deum dico regem nostrum. Sed regem nostrum inter homines vidistis tanquam hominem, vidistis passum, crucifixum, mortuum: latebat aliquid in illa carne quam oculis carneis videre potuistis. Quid ibi latebat? Psallite intelligenter; nolite oculis quaerere quod mente conspicitur. Psallite lingua, quia inter vos caro; sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, reddite sonum carni, reddite Deo mentis obtutum. Psallite intelligenter, et videtis quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.