Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Hoc utique de Christo dicebat, ut se ab illo distingueret. Quid enim? ipsum Joannem nonne Deus misit? An non ipse dixit, Missus sum ante eum 18Joan. III, 28 , et, Qui me misit baptizare in aqua 19Id. I, 33 : et de illo dictum est, Ecce mitto angelum meum ante te, et praeparabit viam tuam? Nonne et ipse verba Dei loquitur, de quo etiam dictum est quod sit amplius quam propheta 20Malach. III, 1; Matth. XI, 10, 9? Si ergo et ipsum Deus misit, et verba Dei loquitur; quomodo ad distinctionem, de Christo eum dixisse accipimus, Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur? Sed vide quid adjungat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Quid est hoc, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum? Invenimus quia ad mensuram dat Deus Spiritum. Audi Apostolum dicentem, Secundum mensuram donationis Christi 21Ephes. IV, 7 . Hominibus ad mensuram dat, unico Filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus ad mensuram? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum; alii fides in eodem spiritu, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii donatio curationum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur 22I Cor. XII, 8, 9, 10, 29, 30 ? Aliud habet iste, aliud ille; et quod habet ille, non habet iste: mensura est, divisio quaedam donorum est. Ergo hominibus ad mensuram datur, et concordia ibi unum corpus facit. Quomodo aliud accipit manus ut operetur, aliud oculus ut videat, aliud auris ut audiat, aliud pes ut ambulet; anima tamen una est quae agit omnia, in manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut videat: sic sunt etiam diversa dona fidelium, tanquam membris ad mensuram cuique propriam distributa. Sed Christus qui dat, non ad mensuram accipit.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 18. Joan. III, 28
- 19. Id. I, 33
- 20. Malach. III, 1; Matth. XI, 10, 9
- 21. Ephes. IV, 7
- 22. I Cor. XII, 8, 9, 10, 29, 30