Sed illa verbi est, non rei gestae parabola: re autem gesta, sicut hoc loco qualiter in saeculi fine futura sit, ita Dominus alia piscatione significavit Ecclesiam qualiter nunc sit. Quod autem illud fecit in initio praedicationis suae, hoc vero post resurrectionem suam, hinc ostendit illam capturam piscium, bonos et malos significare, quos nunc habet Ecclesia; istam vero tantummodo bonos, quos habebit in aeternum, completa in fine hujus saeculi resurrectione mortuorum. Denique ibi Jesus non sicut hic in littore stabat, quando jussit pisces capi; sed ascendens in unam navim quae erat Simonis, rogavit eum ut a terra reduceret pusillum; et in ea sedens docebat turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Et illic quod captum est piscium in naviculis fuit, non sicut hic rete extraxerunt in terram. His signis et si qua alia potuerint reperiri, ibi Ecclesia in hoc saeculo, hic vero in fine saeculi figurata est: ideo illud ante, hoc autem post resurrectionem Domini factum est; quia ibi nos Christus significavit vocatos, hic resuscitatos. Ibi retia non mittuntur in dexteram, ne solos significent bonos, nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter, Laxate, inquit, retia vestra in capturam, ut permixtos intelligamus bonos et malos: hic autem, inquit, Mittite in dexteram navigii rete, ut significaret eos qui stabant ad dexteram, solos bonos. Ibi rete propter significanda schismata rumpebatur: hic vero quoniam tunc jam in illa summa pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad Evangelistam dicere, Et cum tanti essent, id est, tam magni, non est scissum rete; tanquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc bonum. Ibi capta est multitudo piscium tanta, ut impleta duo navigia mergerentur 10Luc. V, 3-7, id est, in submersionem premerentur: non enim mersa sunt, sed tamen periclitata. Unde enim existunt in Ecclesia, tanta quae gemimus; nisi cum tantae multitudini obsisti non potest, quae ad submergendam propemodum disciplinam intrat cum moribus suis a sanctorum itinere penitus alienis? Hic autem miserunt rete in dexteram partem, et jam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Quid est, jam non valebant illud trahere, nisi quia illi qui pertinent ad resurrectionem vitae, id est ad dexteram, et intra christiani nominis retia defunguntur, nonnisi in littore, id est in fine saeculi cum resurrexerint, apparebunt? Ideo non valuerunt sic trahere retia, ut in navem refunderent quos ceperant pisces; sicut de illis omnibus factum est, quibus rete disruptum, et naviculae pressae sunt. Habet autem istos dextros Ecclesia post finem vitae hujus in somne pacis, velut in profundo latentes, donec ad littus rete perveniat quo trahebatur, quasi a cubitis ducentis. Quod autem illic duabus naviculis, propter circumcisionem et praeputium; hoc isto loco ducentis cubitis existimo figuratum, propter utriusque generis electos, et circumcisionis et praeputii, tanquam centum et centum; quia in summa centenarii numerus ad dexteram transit. Postremo in illa piscatione numerus piscium non exprimitur, tanquam illud ibi fiat quod praedictum est per prophetam, Annuntiavi et locutus sum; multiplicati sunt super numerum 11Psal. XXXIX, 6 : hic vero non sunt aliqui super numerum, sed certus est numerus centum quinquaginta tres; cujus numeri ratio Domino adjuvante reddenda est.