TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed noverat Christum, an non noverat? Si non noverat, quare dicebat quando venit ad fluvium Christus: Ego a te debeo baptizari? hoc est, Scio qui sis. Si ergo jam noverat, certe tunc cognovit quando vidit columbam descendentem. Manifestum est quia columba non descendit super Dominum, nisi posteaquam ascendit ab aqua baptismi. Dominus baptizatus ascendit ab aqua, aperti sunt coeli, et vidit super eum columbam. Si ergo post baptismum descendit columba, et antequam baptizaretur Dominus, dixit illi Joannes, Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari? ante, illum noverat, cui dixit, Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari? quomodo ergo dixit, « Et ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? » Non parva quaestio est, fratres mei. Si vidistis quaestionem, non parum vidistis: superest ut ipsius solutionem Dominus det. Tamen illud dico, si vidistis quaestionem, non est parum. Ecce positus est Joannes ante oculos vestros, stans ad fluvium Joannes Baptista; ecce venit Dominus adhuc baptizandus, nondum baptizatus: audi vocem Joannis, Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari; ecce jam cognoscit Dominum, a quo vult baptizari. Baptizatus Dominus ascendit ab aqua, aperiuntur coeli, descendit Spiritus, modo illum cognoscit Joannes: si modo illum cognoscit, quid dixit antea, Ego a te debeo baptizari? Si autem non eum modo cognoscit, quia jam noverat eum, quid est quod dixit, « Non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum sicut columbam, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? »