TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Non quia regem se timuit confiteri; sed Tu dicis ita libratum est, ut neque se regem neget (rex est enim cujus regnum non est de hoc mundo), neque regem talem se esse fateatur, cujus regnum putetur esse de hoc mundo. Talem quippe ille sentiebat qui dixerat, Ergo rex es tu? cui responsum est, Tu dicis quia rex sum ego. Dictum est enim, Tu dicis, ac si dictum esset, carnalis carnaliter dicis.