TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In quatuor Evangeliis, vel potius quatuor libris unius Evangelii, sanctus Joannes apostolus, non immerito secundum intelligentiam spiritualem aquilae comparatus, altius multoque sublimius aliis tribus erexit praedicationem suam; et in ejus erectione etiam corda nostra erigi voluit. Nam caeteri tres evangelistae, tanquam cum homine Domino in terra ambulabant, de divinitate ejus pauca dixerunt: istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut ipso exordio sui sermonis intonuit, erexit se, non solum super terram et super omnem ambitum aeris et coeli sed super omnem etiam exercitum Angelorum, omnemque constitutionem invisibilium potestatum, et pervenit ad eum per quem facta sunt omnia, dicendo, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 1Joan. I, 1-3 . Huic tantae sublimitati principii etiam caetera congrua praedicavit, et de Domini divinitate, quomodo nullus alius, est locutus. Hoc ructabat quod biberat. Non enim sine causa de illo in isto ipso Evangelio narratur, quia et in convivio super pectus Domini discumbebat 2Joan. XIII, 23. De illo ergo pectore in secreto bibebat: sed quod in secreto bibit, in manifesto eructavit, ut perveniat ad omnes gentes non solum incarnatio Filii Dei, et passio, et resurrectio; sed etiam quid erat ante incarnationem Unicus Patri, Verbum Patris, coaeternus generanti, aequalis ei a quo missus est; sed in ipsa missione minor factus, quo major esset Pater.

Notes

  1. 1. Joan. I, 1-3
  2. 2. Joan. XIII, 23