Quantum arbitror, fratres, responsum est haereticis: mathematicis respondeamus. Et ipsi unde conantur convincere quia sub fato erat Jesus? Quia ipse ait, inquiunt, Nondum venit hora mea. Ergo illi credimus; et si dixisset, Horam non habeo, exclusisset mathematicos: sed ecce, inquiunt, ipse dixit, Nondum venit hora mea. Si ergo dixisset, Horam non habeo, exclusisset mathematicos, non esset unde calumniarentur: nunc vero quia dixit, Nondum venit hora mea, contra ipsius verba quid possumus dicere? Mirum est quod mathematici credendo verbis Christi, conantur convincere Christianos quod sub hora fatali vixerit Christus. Credant ergo Christo dicenti, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso, et iterum sumo eam 19Id. X, 18 . Ergone ista potestas sub fato est? Ostendant hominem qui potestatem habeat quando moriatur, quamdiu vivat: omnino non ostendent. Credant ergo Deo dicenti, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam: et quaerant quare sit dictum, Nondum venit hora mea, nec ideo jam sub fato ponant conditorem coeli, creatorem atque ordinatorem siderum. Quia si esset fatum de sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum conditor siderum. Adde quia non solum Christus non habuit quod appellas fatum; sed nec tu, aut ego, aut ille, aut quisquam hominum.