Sed illi discipuli magis erant fratres; quia et illi cognati fratres non essent, si discipuli non essent: et sine causa fratres, si magistrum non agnoscerent fratrem. Nam quodam loco cum ei nuntiati essent mater et fratres ejus foris stantes, ille autem cum discipulis suis loquebatur, ait: Quae mihi mater, vel qui fratres? Et extendens manum super discipulos suos, dixit, Hi sunt fratres mei: et, Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ille mihi mater, et frater, et soror est 12Matth. XII, 46-50 . Ergo et Maria, quia fecit voluntatem Patris. Hoc in ea magnificavit Dominus, quia fecit voluntatem Patris, non quia caro genuit carnem. Intendat Charitas vestra. Propterea cum Dominus in turba admirabilis videretur, faciens signa et prodigia, et ostendens quid lateret in carne, admiratae quaedam animae dixerunt: Felix venter qui te portavit. Et ille: Imo felices qui audiunt verbum Dei, et custodiunt 13Luc. XI, 27, 28 . Hoc est dicere, Et mater mea quam appellastis felicem, inde felix quia verbum Dei custodit: non quia in illa Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 14Joan. I, 14; sed quia custodit ipsum Verbum Dei per quod facta est, et quod in illa caro factum est. Homines non gaudeant prole temporali, exsultent si spiritu junguntur Deo. Haec diximus propter id quod ait Evangelista, quia cum matre sua et fratribus suis et discipulis habitavit in Capharnaum paucis diebus.