Qualis fuerit Nathanael iste, in sequentibus probamus. Audite qualis fuerit: Dominus ipse perhibet testimonium. Magnus Dominus cognitus testimonio Joannis: beatus Nathanael cognitus testimonio veritatis. Quia Dominus etsi testimonio Joannis non commendaretur, ipse sibi perhibebat testimonium; quia sufficit sibi ad testimonium suum veritas. Sed quia veritatem non poterant capere homines, per lucernam quaerebant veritatem: et ideo Joannes per quem Dominus ostenderetur, missus est. Audi Dominum Nathanaeli testimonium perhibentem: Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Dicit ei Philippus: Veni, et vide. Et vidit Jesus Nathanaelem venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Magnum testimonium! hoc nec Andreae dictum, nec Petro dictum, nec Philippo, quod dictum est de Nathanaele: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.