Omnino est quidam intellectus verus, fortis, si quo modo eum tenere possumus, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Hoc enim dictum est, quia hominibus in judicio non apparebit nisi Filius. Pater occultus erit, Filius manifestus. In quo erit Filius manifestus? In forma qua ascendit. Nam in forma Dei cum Patre occultus est, in forma servi hominibus manifestus. Non ergo Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, sed manifestum: in quo manifesto judicio Filius judicabit, quia ipse judicandis apparebit. Evidentius nobis ostendit Scriptura quia ipse apparebit. Quadragesimo die post resurrectionem suam ascendit in coelum, videntibus discipulis suis: et vox illis angelica, Viri, inquit, Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Iste qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum 18Act. I, 3, 9, 10, 11 . Quomodo eum videbant ire? In carne, quam tetigerunt, quam palpaverunt, cujus etiam cicatrices tangendo probaverunt, in illo corpore in quo cum eis intravit et exivit per quadraginta dies, manifestans se eis in veritate; non in aliqua falsitate: non phantasma, non umbra, non spiritus; sed quemadmodum ipse dixit non fallens, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 19Luc. XXIV, 39 . Est quidem illud jam corpus dignum coelesti habitatione, non subjacens morti, non mutabile per aetates. Non enim sicut ad illam aetatem ab infantia creverat, sic ab aetate quae juventus erat, vergit in senectutem: manet sicut ascendit, venturus ad eos quibus antequam veniat, verbum suum voluit praedicari. Sic ergo veniet in forma humana: hanc videbunt et impii, videbunt et ad dexteram positi, videbunt et ad sinistram separati; sicut scriptum est, Videbunt in quem pupugerunt 20Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37 . Si videbunt in quem pupugerunt, corpus ipsum videbunt, quod lancea percusserunt: lancea non percutitur Verbum: hoc ergo impii videre poterunt, quod et vulnerare potuerunt. Latentem Deum in corpore non videbunt: post judicium videbitur ab his qui ad dexteram erunt. Hoc est ergo quod ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia manifestus ad judicium veniet Filius, in humano corpore apparens hominibus, dicens dextris, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; dicens sinistris, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 21Matth. XXV, 34, 41 .
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 18. Act. I, 3, 9, 10, 11
- 19. Luc. XXIV, 39
- 20. Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37
- 21. Matth. XXV, 34, 41