TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut ignorantes Dei justitiam, suam vellent constituere: sicut dicit de illis Apostolus, Justitiae Dei non sunt subjecti 17Rom. X, 3 . Quia enim non ex fide, sed tanquam ex operibus tumuerunt; ipso suo tumore caecati, offenderunt in lapidem offensionis. Sic autem dictum est non poterant, ubi intelligendum est quod nolebant; quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro, Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest 18II Tim. II, 13 . De omnipotente dictum est, non potest. Sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis divinae; ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae.

Notes

  1. 17. Rom. X, 3
  2. 18. II Tim. II, 13