Quamvis enim unus ex duodecim electis et sanctis, tamen Israelita fuit, de gente scilicet Domini, Thomas ille, qui in loca vulnerum digitos cupiebat mittere. Sic eum arguit Dominus quomodo istum regulum. Huic dixit, Nisi signa et prodigia videritis non creditis: illi autem dixit, Quia vidisti, credidisti. Ad Galilaeos venerat, post Samaritanos qui sermoni ejus crediderant, apud quos nulla miracula fecerat, quos firmos in fide securus cito dimiserat, quia divinitatis praesentia non dimiserat. Ergo quando dicebat Dominus Thomae, Veni, mitte manum tuam, et noli esse incredulus, sed fidelis; et cum ille exclamaret, tactis vulnerum locis, et diceret, Dominus meus, et Deus meus: increpatur et dicitur ei, Quia vidisti, credidisti. Quare, nisi quia propheta in patria sua honorem non habet? Quia vero apud alienigenas propheta iste honorem habet, quid sequitur? Beati qui non viderunt et crediderunt 4Joan. XX, 25-29 . Praedicti sumus nos; et quod Dominus ante laudavit, et in nobis implere dignatus est. Viderunt qui crucifixerunt, palpaverunt, et sic pauci crediderunt: nos non vidimus, non contrectavimus, audivimus, credidimus. Fiat in nobis, perficiatur in nobis beatitudo quam promisit; et hic, quia patriae ipsius praelati sumus; et in futuro saeculo, quia pro ramis fractis inserti sumus.