Sed dicit aliquis: Numquid de cordibus Patriarcharum et Prophetarum, veterumque justorum non ejectus est foras? Ejectus est plane. Quomodo ergo dictum est, nunc ejicietur foras? Quomodo putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis jam mox futurum esse praedictum est? Sic et illud quod dictum est, Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus 8Joan. VII, 39 , potest similem habere quaestionem, et similem solutionem. Non enim sine Spiritu sancto futura praenuntiaverunt Prophetae; aut non etiam Dominum infantem in Spiritu sancto Simeon senex et Anna vidua cognoverunt 9Luc. II, 25-38; et Zacharias et Elizabeth, qui de illo nondum nato, sed jam concepto, tanta per Spiritum sanctum praedixerunt 10Id. I, 41-45, 67-79. Sed Spiritus nondum erat datus; id est, illa abundantia gratiae spiritualis, qua congregati linguis omnium loquerentur 11Act. II, 4-6, ac sic in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia: qua gratia spirituali populi congregarentur, qua longe lateque peccata dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 8. Joan. VII, 39
- 9. Luc. II, 25-38
- 10. Id. I, 41-45, 67-79
- 11. Act. II, 4-6