Merito quaeritur quomodo accipiendum sit quod ait Dominus, Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Quis enim audeat affirmare vel credere ullum hominum scire omnia quaecumque a Patre audivit unigenitus Filius; quando ne hoc quidem quisquam capit, quomodo a Patre audiat ullum verbum, cum ipse sit Patris unicum Verbum? Quid, quod aliquanto post, in hoc ipso tamen sermone, quem post coenam ante passionem ad discipulos habuit, Multa, inquit, habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 1Joan. XVI, 12 ? Quo igitur pacto intellecturi sumus omnia eum nota fecisse discipulis, quaecumque audivit a Patre, cum propterea quaedam multa non dicat, quia scit eos modo portare non posse? Sed nimirum quod facturus est, fecisse se dicit, qui ea quae futura sunt fecit 2Isai. XLV, 11. Sicut enim dicit per prophetam, Foderunt manus meas et pedes meos 3Psal. XXI, 18 ; nec ait, fossuri sunt; velut praeterita dicens, et ea tamen futura praedicens: ita et hoc loco ait omnia se nota fecisse discipulis, quae se novit nota esse facturum in illa plenitudine scientiae, de qua dicit Apostolus, Cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Ibi quippe dicit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum; et nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 4I Cor. XIII, 10, 12 . Nam et ipse Apostolus salvos nos dicit esse factos per lavacrum regenerationis 5Tit. III, 5: qui tamen alio loco, Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 6Rom. VIII, 24 et 25 . Unde etiam ejus coapostolus Petrus: In quem modo, inquit, non videntes creditis; quem cum videritis, exsultabitis gaudio inenarrabili et honorato, percipientes mercedem fidei, salutem animarum vestrarum 7I Petr. I, 8 et 9 . Si ergo nunc tempus est fidei, salus autem animarum merces est fidei; quis dubitet in fide, quae per dilectionem operatur 8Gal. V, 6, peragendum diem, atque in fine dici recipiendam esse mercedem, non solum redemptionem corporis nostri, de qua dicit apostolus Paulus 9Rom. VIII, 23; verum etiam salutem animarum nostrarum, de qua dicit Apostolus Petrus? Utriusque enim rei felicitas isto tempore atque in hac mortalitate in spe potius habetur, quam in re tenetur. Verum hoc interest, quod exterior noster homo, id est corpus, adhuc corrumpitur; interior autem, id est anima, jam renovatur de die in diem 10II Cor. IV, 16. Itaque sicut immortalitatem carnis et salutem animarum futuram exspectamus, quamvis jam pignore accepto salvi facti esse dicamur; ita omnium notitiam quaecumque Unigenitus audivit a Patre, futuram sperare debemus, quamvis hoc jam se fecisse dixerit Christus.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. Joan. XVI, 12
- 2. Isai. XLV, 11
- 3. Psal. XXI, 18
- 4. I Cor. XIII, 10, 12
- 5. Tit. III, 5
- 6. Rom. VIII, 24 et 25
- 7. I Petr. I, 8 et 9
- 8. Gal. V, 6
- 9. Rom. VIII, 23
- 10. II Cor. IV, 16