TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo prophetia ab antiquis temporibus, ex quo prorsus currit ordo nascentium in genere humano, de Christo non tacuit: sed occultum ibi erat; adhuc enim erat aqua. Unde probamus quod omnibus temporibus superioribus usque ad aetatem qua Dominus venit, prophetia de illo non defuit? Ipso Domino dicente. Cum enim resurrexisset a mortuis, invenit discipulos dubitantes de ipso quem secuti erant. Viderunt enim eum mortuum, et non speraverunt resurrecturum, et tota spes eorum concidit. Unde ille latro laudatus, ipso die meruit esse in paradiso? Quia in cruce fixus tunc confessus est Christum 5Luc. XXIII, 40-43, quando de illo discipuli dubitaverunt. Ergo invenit eos nutantes, et quodammodo arguentes seipsos quod in illo redemptionem speraverant. Dolebant tamen eum sine culpa occisum, quia noverant innocentem. Et hoc ipsi post resurrectionem dixerunt, cum quosdam eorum tristes invenisset in via: « Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa istis diebus? Ille autem dixit eis: Quae? Illi autem dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et cruci eum fixerunt. Nos autem sperabamus, quia ipse erat qui redempturus esset Israel; et nunc tertius dies agitur hodie, ex quo haec facta sunt. » Haec atque alia cum dixisset unus ex duobus quos invenit in via euntes ad propinquum castellum; respondit ipse et ait: « O insensati et tardi corde ad credendum super omnia quae locuti sunt Prophetae! nonne haec omnia oportebat pati Christum, et introire in claritatem suam? Et fuit incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. » Item alio loco, cum etiam palpari se manibus discipulorum voluit, ut crederent quia in corpore resurrexerat: « Hi sunt, inquit, sermones, quos locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quia oporteret impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis: Quia sic scriptum est, pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipiens ab Jerusalem. »

Notes

  1. 5. Luc. XXIII, 40-43